monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXIX. > 14 > sectio 110 > 2 > 4 > sectio 57 > sectio 93 > sectio 64 > sectio 51 > csg7.33 > sectio 85 > 2 > 1 > sectio 65 > sectio 21 > sectio 20 > sectio 16 > CAPUT V. > sectio 21 > 72 > bnf16236.226 > sectio 55 > sectio 32 > 55 > sectio 23 > sectio 160 > 48 > sectio 47 > 16 > sectio 53 > sectio 20 > CAPUT XXI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , XX. <<<     >>> XXII.

CAPUT XXI.

1 Fama itaque interfecti Neronis praevenerat more ingenii humani: cui satis est, ubi cupita acceperit, caetera non requirere, sed statim dissipare, atque inexploratum in vulgus mittere quod delectaverit.
2 Nec multo post tamen Galbam Romano imperio praeesse innotuit.
3 Unde sententia novi principis de bello Iudaeorum sciscitari, Vespasiano consilium fuit, misitque Titum filium et regem Agrippam.
4 Titus de Achaia revertitur, comperto, quod etiam Galba septimo mense ac die assumptae potestatis exutus insignibus, poenas luisset in medio urbis sinu, id est, Romano foro, et Otho potiretur rebus secundis ac successu imperiali.
5 Agrippa Romam contendit, ut apud novum principem locaret gratiam.
6 Tito pluris visa est paternae pietatis reverentia, quam principalis potestatis, quod inconsulto patre si praetenderet, ne ipsi quidem placiturum putaret.
7 Certe exitus docuit: opportune eum rediisse ad patrem, rebus novis, et incertum quo vergerent.
8 Denique etiam Vespasianus anxius de totius imperii Romani ac patriae statu, bellum suspendit, atque imperium tenuit suum, posthabitis quae in Iudaea gerebantur, prae totius summae cura et pia erga patriam sollicitudine.